et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit
Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas
et cepit eas
et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad
regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae
superioris in via agri Fullonis
et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat
super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex
magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super
quem habes fiduciam quia recessisti a me
ecce confidis super baculum harundineum confractum istum
super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius
et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt
in eo
quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus
nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et
dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis
et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi
duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum
et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis
domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et
in equitibus
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut
disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam
et disperde eam
et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad
servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos
iudaice in auribus populi qui est super murum
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te
misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non
potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et
bibant urinam pedum suorum vobiscum
et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit
audite verba regis magni regis Assyriorum
haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit
eruere vos
et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens
eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu
regis Assyriorum
nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite
unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite
unusquisque aquam cisternae suae
donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra
vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum
ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos
numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de
manu regis Assyriorum
ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim
numquid liberaverunt Samariam de manu mea
quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit
terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim
rex dicens ne respondeatis ei
et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super
domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad
Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis